Evangelium Secundum Joannem*

Caput 4: Versus 18

Quinque enim viros.Quinque viri sunt quinque leges humanae naturae datae. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post praevaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanae propaginis. Tertia, Noe ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litterae, quae nullam salutem contulit, unde dicitur:Quem nunc habes, non est tuus vir.Dimitte litteram, vade ad spiritum litterae ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias.AUG.Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiae, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quae dico accipis, et ideo voca virum, ut (sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori aetate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa aetas, non ad aeterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt.
(* Traductions européennes)